# Amoenitates academicae. Vol. 3 282

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, TIVER, SLOANE, CATESBY, EHRET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/282

Reminiscor, quid ante haut ita multos abhinc annos contigerit: Ex seminibus a Virginia alatis plantae provenerant, quarum una, cum flores nondum explicuisset, dignosci non poterat; sed cum larvae Tenthredinis Fn.. 935. & Curculionis Fn. 460. coepissent rodere folia ejus, haut fallaci augurio indicavit Nob. D. PRAESES hanc Scrophulariae speciem futuram, id quod eventus confirmavit; Flos enim erumpens prodidit Scrophulariam marilandicam. (d) Poterunt Medici, id quod haut ita pridem opinatus est DERHAMUS, ab insectis Vires plantarum dijudicare, quandoquidem Insecta Phytivora ut plurimum eas eligunt, quae earundem sint virium. Sic Cassida Fn. 377. Lycopum sectatur ac Mentham; sic Papilio caudatus. Fn. 791. Umbellatas, quae sibi invicem maxime adfines; Sic Papilio Aurora. Fn. 801. Thlaspi campestre, Cardaminem pratensem ex Tetradynamistis. (e) Hortulani & Olitores discent a plantis, quarum culturam suscipiunt, arcere Insecta infestantia 6. gr. Radices Lactucae, Folia Brassicae, Turiones Asparagi, Flores & Fructus arborum. (f) Oeconomis, qui graminibus, segetibus, vel aliis plantis operam impendunt colendis, apprime est scitu necessarium, quae Insecta plantae cuilibet noceant: e. gr. radicibus Humuli, germinibus Nicotianae, seminibus Hordei, caulibus Secalis, seminibus in Spicis Triticeis, radicibus & cotyledonibus Segetum. Et, cum omnes fere plantae usibus domesticis inserviant, quid singulae patiantur fovendo hos infestos hospites, sedula indagine opus est. (g) Oeconomis e re est, lucrum ex Insectis aucupantibus, nosse, quibus herbis alenda sint; si Bombyces voluerint, eligenda Moras; si Coccinellam tinctoriam, Cactus; si Coccum Polonicam, Scleranthus vel Pilosella; si Chermis tinctoriae diversas Species, Betula, Carpinus; Quod si Apum potior cura & alvearium, Haec circum Cassiae virides & olentia late Serpilla, & graviter spirantis copia Thymbrae Floreat, irriguumque bibant Violaria fontem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
