# Amoenitates academicae. Vol. 3 29

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, MONANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/29

Verum enim vero, hoc argumentum nimis magnum esse, meque de his rebus sententiam ferre non audere, lubens concedo; sed libertatem tantummodo mihi expeto, exempla, observationesque quasdam, quas Nob. D. Praesidis auspicio, mihi perspectas reddere potui, exponere. Teteres, observationibus adhuc non satis innixi, terram non solum Fungos, Muscos, atque Algas verum etiam Herbas ac Arbores, casu fortuito, ad leges tamen a Creatore in principio positas, producere crediderunt; immo Insecta, aliaque Animalcula, etiamsi artificiosissime sint composita, ut maxima scilicet in minimis elucent, putredine tamen eadem exire contenderunt. Verum simul atque ad sublimiorem gradum evectae sunt scientiae, naturae vestigia exactius rimantes, sexcentis observationibus perceperunt, perpusilla ista animalcula easdem quas majora, minutissimaque vegetabilia easdem quas Arbores servare leges. Adeoque immortalis Harveus veritatem, antea jam fundatam, ac in posterum quoque permanentem, hanc constituit palladii instar: omne nimirum vivum ex ovo. Pari quoque modo sequentis temporis impigri scrutatores repererunt, nullum ovum speciem propagare, antequam a masculo foecundatum sit; Genituramque hujus aeque necessariam ad novi individui productionem ac ovum ipsius esse, quae duo conjunctim foetum sibi simillimum propagant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
