# Amoenitates academicae. Vol. 3 3

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PARS PRIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/3

PARS PRIOR. GENERA AMERICAE SEPTENTRIONALIS. etectis priori seculo, indefesso labore, ac descriptis, quae in Europa crescunt, plantis, Botanicis campus quasi in hac telluris parte deesse visus est, quo, animos bene merendi studio calentes, & mira Rem herbariam exornandi cupiditate flagrantes, sese exercere ac satiare possent Botanici. Ut igitur ardorem suum in laudem Creatoris & commoda mortalium directum, explendi esset occasio, extra Europam, in remotissimis etiam terrae angulis, nova quaerere objecta decreverunt. Hinc utriusque Indiae, Africae reliquique Orbis producta rimari, longaque instituere itinera ceperunt. Hic animus ita crevit, ut, circa finem prioris seculi, tot extra Europae terminos virentes herbae per quinquaginta ferme annos sint detectae, quot multis licet seculis in Europa nunquam antiquiores invenire potuissent Botanici; studium vero idem adhuc fervet, quo factum est, ut dimidium hoc praeterlapsum seculum permultas raras curiosasque extra Europam detexerit herbas. Testantur hoc numerosissimae illae species, quas Tournefortius in itinere Orientali, Botanici Rutheni in Asia septentrionali, Angli in America Boreali, Galli in America meridionali, & Batavi circa Caput Bonae spei detexerunt. Nostram etiam Nationem, bonis, quod ajunt, avibus, eadem jam cura tenet, ardentque Nostrates Botanici non minori cupiditate indolem ac praestantiam herbarum perspiciendi, ex quo factum est, ut alma nostra Suionia etiam suos Botanicos ad exteras emiserit regiones. Sic Americam Borealem petiit Cel. D. Prof. KALM, Aegyptum Palaestinamque Dn. Doct. HASSELQUIST, Chinam Dini TERNSTROM, TOREN & OSBECK ut Dinum LOFLING reticeam, qui a Potentissimo Hispaniae Rege hinc nuper evocatus, per Hispaniam Historiae Naturali locupletandae sedulam navat operam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
