# Amoenitates academicae. Vol. 3 30

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, MONANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/30

Novissimi denique, quando cum Hydris suis, Polypis vulgo dictis, progressi sunt, & oculis armatis viderunt illos vel natura vel arte dividi, existimabant se novum generationis modum conspicere; qui nullus tamen alius erat, quam ille in Vegetabilibus perennibus antea satis cognitus, ubi una ex radice plures stolones & caules reptando excrescunt, individuaque nova ponunt; deinde vero observabant Hydras suis quoque gaudere ovis *), ac secundum illas ipsas leges, quae animalibus reliquis majoribus norma sunt, multiplicari. Quotidiana satis superque demonstrat experientia, omnia intra suas species permanere, mares foeminasque animalium, illa lege naturali, amore scilicet, ad se invicem, intra suas species duci, matrimonia celebrare, suasque familias propagare, ut rarissime extra hanc legem ad alias species abeant; nec sine admiratione cernimus, foetum quam proxime non solum qua structuram & faciem externam matri, verum etiam patri assimilari, & ita sane, ut filia interdum vultum patris, & filius autem contra, matris animum sensumque exprimat. Sic mirari subest, cur species ita includantur & permaneant intra suas familias, & quid ni aliis cum speciebus commisceantur. Notissimum autem cuique mediocriter curioso est, animalia rarissime extra suam quaeque gentem sese miscere; at tamen multo rarius est, hoc mereericium sobolem procreare, quae tum Partus Hybridus vocatur. Ast partus Hybridos possibiles esse, hoc Mulus ex duabus diversis speciebus, Asino & Equa generatus probat. Aeque perspicuum partus hybridi exemplum habemus inter aves, in Passere Canariensi Fn. Sv. 267. coëunte cum Cardueli faemina Fn. Sv. 195. ex quo filii & nepotes, (nulli vero abnepotes) & patri & Matri similes evadunt *). Neque hac occasione praeterire possumus stupenda Dei praescripta: Hae enim species Hybridae, etiamsi genitalibus instructae sint, familias tamen suas propagare vix ac ne vix quidem possunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
