# Amoenitates academicae. Vol. 3 313

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CRYPTOGAMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/313

vel sensu vulgari sumtum, est Res miranda, quae admirationem adfert, quasi sit contra naturam. Sic per miraculum res jam intellectas volui, quae ordini naturae quasi repugnare videntur, quarumque caussae naturales latent. Omnipotens hujus universi conditor omnia secundum leges, in prima creatione rebus inditas, sapientissime dirigit; vulgus tamen nihilominus varia contra naturam contingere fingit, quae aut ipsi diabolo aut ejus arte magica profitentibus adscribere & tribuere solet. Diabolum contra leges naturales a DEO institutas quicquid efficere & quomodo, eis, quibus competat, resolvendum relinquo.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
