Latin
CRYPTOGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 314
Unproofread scanNot analysed yet
Quotidie tamen plurima accidunt, quae, caussis eorum haud perspicuis, miraculosa videntur. Si quis, cui incognita fuit vis Magnetis, acum in pyxide nautica semper ad septentrionem vergentum videret: vel si limaturam ferri per chartam sparsam conspiceret, quomodo sese erigeret &promoveret, lapillo solummodo sub chartam adhibito, supernaturalè quid adesse certe existimaret. Ita quoque Artis Electricae expers videns, quod si quis Physicum electrisarum manu terigerit, eum scintillare, sua quoque lingua aut fragmento glaciei spiritum vini accendere, fateretur ille omnino mera perpetrari miracula. Hinc evidens est, quod quo peritiores simus Physices rerumque naturalium, eo minus creduli &superstitione imbuti reddamur; harum vero scientiarum dulcedine nondum experta, permultum nobis obveniat miraculosum. Casmata per aërem volitantia cum animadverterint antiqui, pro miraculis mali ominis habuere, quae tamen a nostris Astronomis observata, animum eorum nulla omnino formidine percellunt. Veteres etiam plerumque eam de Cometis sententiam foverunt, quasi praenuncii essent magnarum calamitatum, a Summo Numine immediate missi ad peccatores praemonendos &c. nostri autem aevi Astronomi cometarum observationibus ita delectantur, ut primus, qui stellam talem observaverit, prae gaudio fere exultet. Qui hieme iter faciunt, observant saepe in tenebricosa nocte, scintillulam instar grani pulveris pyrii in aëre cito accensam, locum illustrare quod vulgus spectrum esse credit. Mari navigantes Castorem Pollucemque ut tristia intuentur praesagia. Ad Spectra illa quod pertinet.