Latin
CRYPTOGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 329
Unproofread scanNot analysed yet
Oeconomiam insectorum perpendentes proprietates eorum miraculosas cernimus, ab omnibus sane admirandas. Apis oeconomia omnibus notissima est, &esse debet. Uxor una communis, plures mariti, plurimi vero spadones, ad placentas cellulosas conficiendas &mel conferendum associantur. Foemina maritis contra naturam animalium vim insert; Spadones in alveari excubias agiunt, regnam suami ubique circumvolantes, eaque fugam petente, omnes confugiunt. Vespae familia praecedenti maxime congruit. Methodus earum muris papyraceis se circumcingendi, merito miraculosa existimatur; Introitus sui custodes etiam habent. Formicae vitae genus non minus miramur. Spadones omni acervi ambulacra conficiunt, foeminis cum maribus nuptia celebrantibus, eisque occurrentes viam pandunt, usque dum ova sua deposuerint, quae quotidie appricantur &maxime solliciti curant, eique peractis, parentes expellunt. Act. Apis cribraria, quae Vespa Ichneumon, antennis reflexis, pedibus anterioribus velut clypeatis, (Raj. Hist. Insect. p. 255.) natura mirabile praedita est, pollen antherarum super stigmata florum cribrans spargensque fursure tantummodo contenta; ut Rolander in Act. Stockh. 1751. p. 56. eleganter declaravit. Cicada Fn. Sv. 636.