# Amoenitates academicae. Vol. 3 332

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CRYPTOGAMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/332

Bombyx filum suum primo huc illucque projicit ad fulcrum domus suae, in qua dein tam regulariter & plano ordine fila sua circumponit, ut trecentae fere ulnae, momento temporis inde extrahi possint. Filum hoc pertinax de ore aut loco ori proximo deducit (quasi histrones miracula sua conficientes, multitudinem ligaminum e faucibus producunt), id ex humore quodam conficit, qui in eo liquidus fuit, sed extractus rigescit & fit inter res tenacissimas, nec aqua, nec oleo aut spiritibus resolubilis. Phalaena castralis (Fn. Sv. 891. ) prae reliquis est mirabilis, quae gregaria cum sociis fila net & membranas texit subtilissimas, intra quas habitat ab externis injuriis libera. Saepe saepius qui ejusmdi apud nos telam, longitudine vel latitudine duorum cubitorum invenerint, ut miraculum ostendunt, quamvis apud nos frequentissima satis sit. Oestrum bovinum (Fn. Sv. 1025.) quis non miraretur? Musca tam parva per aërem volans susurro suo aestate efficit, ut sexcenti boves maximi, macilenti & tardissimi, quasi cervi vivasissimi supramontes vallesque currant, eos quamvis non pungit, sed super dorsum eorum parvum demittere cupit ovum, quod intra cutem eorum per hyemem foveavum, tur. Acarus farinae (Fn. Svec. 1195.) tam exiguus, ut nudis oculis vix percipi queat, qui farinam effoetam facit, idem est cum Acaro humano subcutaneo. (Fn. Sv. 1194.) Scabies corpora hominum saepe invadit, cujus caussa occulta fuit, & infinita decocta Sangvinem purgantia scabiem saepe vix auferre valent.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
