Latin
CRYPTOGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 333
Unproofread scanNot analysed yet
Multi scabie exesi diutissime afficiuntur, imo moriuntur. Non dubito, paucos admodum fore, qui insecta hanc scabiem caussare credant; accuratius vero adspicientes scabiem e. gr. manus nostras inquinantem, vesiculam primo reperient excitatam, parum vero ab illa in ruga cutis punctum quoddam fuscum, quod nondum in vesiculam se extulit, sit tamen duobus diebus progressis; acus aculeo lens minima eximitur, quae ungvi imposita &halitu oris afflata, in ungve curfitat. Oculis armatis ulterius appareat insectum hoc octo habere pedes, setas quasdam in dorso &Acarum esse jam allatum. Cum aliqui horum in corpus iis sapidum incidunt, nimis multiplicantur totumque corpus circumdant, quasi a capite ad calcem lepra inficeretur; nam intra cuticulam, quasi pediculi in capitibus infantum, succrescunt. In infantibus recens natis experimenta bene observata sunt, qui sub mento, axillis &inqvinalibus flore Zinci vel Nihilo albo, ad humiditates exsiccandas &excoriationes praecavendas, conspergi solent. Si mater aut nutrix infantem farina cereali, in qua Acari saepissime habitant, adsperserit, infans in ea parte primo &toto tandem corpore scabie laboravit. Si scabioso aliquid Acaris hisce contrarium illitum fuerit, refugium suum in ipsum corpus sumunt, ubi essentialem quandam partem dolore torquent, vel &febrem accendunt, quae prius non cessat, quam scabies effloruerit. Multi scabiem siccam &asperam depulerunt, dein dolore rheumatico &febri, donec scabies illa denuo visa fuerit, occupati fuere. Mercurialibus, sulphuratis frigoreque scabies haec sugatur, rebus autem dulcioribus multiplicatur.