# Amoenitates academicae. Vol. 3 334

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CRYPTOGAMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/334

Hoc doctissimis nostris Medicis ansam investigandi praebuit, numne variae & pleraeque febres contagiosae, exanthematicae, pestis variolae & siphilis ab Acaris quibusdam ortum ducant, qui sicut scabies contaminant & ob frigus retrocedunt? Hanc ob caussam in peste & siphilitide Mercurialia, & nuper ad variolas orae cavendas Sulphurata, Mercurialia, Ambram, Moschum, Zibetumque Medici nostri adhibuerunt. Oves scabie febrique afflictas Zibetho & Moscho sanare, pastoribus ovium ab antiquissimis temporibus mos fuit, & pari successu infantibus scabiosis eadem hodie praesentimus. Hoc si rudi populo diceretur, qui nulla cognitione insectorum gaudet, insecta ita multiplicari & talem effectum praebere, crederet nequaquam. Dies prius dificeret, quam exempla, si copiis insectorum pervestigatis, omnia eorum miraculosa describerem, quod nec exiguae animi mei dotes valerent, nec pagellae hae sufficerent. Itaque tirocinium hoc pro viribus absolutum, benigno tuo judicio L. B. submitto. XLV. D. D. NOXA

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
