Latin
INSECIOROM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 335-2
Unproofread scanNot analysed yet
censenda est, quae circa finem seculi praecedentis rite excoli incepit, hoc vero ad illud, quod attigit hodie, fastigium delata est. Antequam vero id assequeretur, SWAMMERDAMII opus erat manu subtilissima, acutissimis oculis LEUVENHOEKII, ingenio acerrimo REAMURII, ut ceteros taceam, qui diverso tramite ad eandem metam adspirarunt. Neque tamen rite prius salutanda erat scientia, quam in formam disciplinae redacta, distinguere coeperat ordines &genera Insectorum naturalia, propriisque suis characteribus, paxillis quasi, designare didicerat, quod ante annum 1735. non factum esse novimus. Minutissima illa &despectui olim habita animalcula auctoritatem &formam, qua jam celebrantur, debent certe REAUMURIO, Viro ad abdita quaevis investiganda ultra omnem laudem sollerti &indefesso, qui totus in eo fuit, ut sua insectis dignitas constet atque excellentia.