# Amoenitates academicae. Vol. 3 338

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, INSECIOROM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/338

Quum vero sit certissimum, non id solum consilii cum insectorum gregibus mundi Architecto fuisse, ut, proxima via, usus inde ad nos plurimi redundarent, utque eorum ope cadaveribus aliisque foetidis terram purgaret, & in aequilibro quasi vegetabilia contineret, sed hoc simul spectasse, ut illis, velut ministris, uteretur, quoties mortalium aut compescenda esset petulantia, aut discutiendus stupor, aut acuenda diligentia, aut ipsi denique convincendi suae infirmitatis &c summae impotentiae; animum subiit experiri, quid aestimationis hisce conciliare queat de NOXIS INSECTORUM meditatio. At ne mentem ad infinita extenderem, Patriae tantum nostrae quae & quantum noceant insecta exquirere adgressus sum, ut civium forte meorum aliqui inde intelligant & discant, quantae sit necessitatis ea rite noscere, tum ad Deiin nobis augendum timorem atque reverentiam, Cui tam fortes tremendaeque in promtu sunt copiae, quibus sui apud nos oblivionem debellet; tum ad ea praecavenda incommoda, quae nostrae alias negligentiae jure meritoque tribuerentur. Te vero, C. L. precor, innoxios hos conatus meos, non ut permiserit solum aequitas Tua, sed ut svaserit pariter humanitas interpreteris. IV. Sunt, qui exigua illa insecta & cito transituros hostes flocci faciunt, debiliores scilicet, quam Dissert. Acad. de Usu Cognitionis Insectorum. Aboae 1747. 410. qui hanc partem ad omnium vota absolvit. ut magnam adeo nobis injuriam inferre possint: sed vero, ejusmodi homines rem aequa ut dicitur lance pendere, quis opinaretur? Fingamus dominum praedii modicae amplitudinis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
