# Amoenitates academicae. Vol. 3 340

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, INSECIOROM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/340

Tristissimum hujus rei exemplum annis iamiam praeteritis vidimus omnes, quum unica tantum Phalaenae species totum ad Upsaliam pratum regium devastavit, quod quidem ex feris belluis, quae demumcunque per totam terrarum orbem perquiratur, sola non efficeret. Videmus aprica nostra prata & montosa pascua saepissime nuda esse spoliataque vegetabilibus; adscribimus hoc sterilitati terrae, aestui solis, rigori climatis aliis; verum enim vero cogitare oportet, Faunam pecora sua in his locis noctu pascere, eaque diebus iterum in terrae latebris occultare, hocque pacto multo plus damni nobis adfert, quam aliae quaecunque caussae. Nimirum adcurata lance, quas in re familiari nobis pariunt molestias insecta perpendens, tantas & tam insignes reperio, ut satis mirari eorum negligentiam non possim, qui infecta vix ac ne vix admisere, dum res oeconomicas tractant. Nam in illos quidem humanae felicitatis praestites si oculos convetimus, respiciendo qua cural, qua industria, quaque diligentia gravissimam suam hoc seculo excolere studuerint scientiam; quam dextre ad laborem sublevandum & perficiendum apta excogitaverint instrumenta; quam solicite ad terram optime praeparandam, fructusque expeditius demetiendos, in horrea inferrendos reponendosque confinxerint compendia; Merito hoc laudi illis vertendum est, quod sollertia & assiduitate scientiae suae incrementa addiderint longe majora, quam quae antea unquam accesserant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
