Latin
INSECIOROM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 341
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vero, si incommoda, quae in re oeconomica ubique cumulant insecta, ponderamus, adversus haec omnem fere eos omisisse curam atque solicitudinem, immo nonnullis despicatui plane habita fuisse tantorum inimicorum agmina, juxta reperturi sumus. Ignoscam tamen his potius, ex aequo &bono rem judicaturus, quam Historiae Naturalis Doctoribus, quorum fuerat, cognitione insectorum illos imbuere, modumque, quo nocere una quaeque possit, significare. Ac fore proinde arbitror, ut laetiori olim facie eniteat oeconomia, postquam naturae cognitio apud nos inceperit etiam ab oeconomis digne aestimari. Etenim ut oeconomo non sufficit, agrum commodissima quavis ratione stercorare, arare, occare, seminare, colere, fructusque collectos condere, sed maxime etiam plantas noxias, quae segetes suffocent &opprimant, caveat, necesse est, ita pari solicitudine agros, prata, herbisque consita loca cetera ab insectis defendat, hocque ut praestare possit, qua ratione ipsa adgrediantur, quibus oppugnari queant armis, ceteraque illuc pertinentia, accurate teneat. Quamobrem, ut pateat uberius, quam numerosos, quamque horrendos non uno in angulo metuere hostes debeant in patria nostra oeconomi; in sequentibus §. §insecta, nocendi quadam vi insignia, sub certis titulis exhibere conabor. VI. HOMO ipse adsultibus insectorum multifariam adfligitur, &circumcirca noxas eorum experitur, PEDICULUS humanus (Fn. Sv. 1153.) Infantum adgreditur Capita, ut primum capilli excreverint, rodit, exulcerat, inflammationem infert iisdem ad adultam fere aetatem molestus est. In navibus Nautas, in castris Milites, in munimentis Mancipia, in vinculis Captivos, aliosque quibus suis consulendi rebus facultas negatur, hecticae instar, inter vestimenta nimis multiplicatus, consumit. PULEX communis (Fn. Sv. 1171.) mensibus Julii &Augusti, ita nimia prole inficit domos, ut limina earum vix tangere audeamus, ne strata memorem, negligentius habita, quae hospes hic ingratissimus, cum antecedente junctus, saepissime inquinat.