# Amoenitates academicae. Vol. 3 348

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, INSECIOROM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/348

Nec abs re fore judico, heic commemorare, quod eodem plane fato semina Diadelphiae, quae Consiliarius Commerciorum D. LAGERSTOM ab India Orientali ad Hortum Academicum transmitti curavit, perierint. Nempe corrosa a minimo quodam hujus CURCULIONE chinensi, dum huc perferrentur & ita exesa fuerunt, ut ne unicum quidem intactum superfuerit, quumque ad nostra littora cum seminibus illis viva pervenerint ipsa animalcula, eorum heic subjungere descriptionem luDERMESTES typographus (Fn. Sv. 366. ) truncos arborum libro & cortice obductos ad Siphones aliosque usus aptandos saepe vitiat; per varios enim labyrinthos incedens polline hos librum inter & lignum implet, quo fit, ut liber decidat, & inutile huic usui reddatur lignum. Immo aedes ligneas vetustiores, hujus aliorumque insectorum vi fractas in pollinem fatiscere & dilapsas everti, quis ignorat. CERAMBYCES varii (Fn. Sv. 478. etc.) ova tignis & truncis exscissis injicunt, ex quibus ortae larvae ligna perforant; foramina pluviis patent; pluviae resolvunt, truncus brevi putrescit. MELOE navalis (Syst. Nat. G. 156. n. 6.) sive Cantharis ligni. Tota hujus insecti historia & figura videatur in Domini Praesidis Itinere Vestro-Goth. p. 153. ubi observatum equidem legi, quod animal hoc denssimos durissimosque excavet truncos quer(*) CURCULIO (chinensis) fuscus, elytris ferrugineis, Scutello albo. Magnitudine est Pediculi: Caput & Thorax fusca, apex thoracis notatus macula alba triangulari; Elytra brevia & fere retusa, ferruginea; Abdomen ad latera versus apicem macula alba notatum; Femora crassa. querneos, quo inepti plane navibus conficiendis evadunt. APIS ignita (Fn. Sv. 1004.) parietes ligneos & praecipue argillaceos perterebrando sociam in aedibus destruendis operam commodat praecedentibus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
