Latin
INSECIOROM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 357
Unproofread scanNot analysed yet
)quidquid fuerit viriditatis per aliquot saepe milliaria Larvam quandam (Fl. sv. p. 420.) debellasse vidimus. Et quis ingentem, cui singulae vegetabilium familiae succumbunt, insectorum edacitatem satis descripserit? Cfr. Hosp. Insect. Fl. §. XIII. JUMENTA Cicura &PECORA multo ab insectis gravius, quam a Feris Bestiis, immo ad necem usque, haud raro ab illis violantur. CURCULIO phellandrii (Fn. suec. 445. It. Scan. p. 184.) Paraplegiam Equis, vulgatissimum &patriae nostrae valde calamitosum, certis praecipue in provinciis, morbum ingenerat, postquam Phellandrium (Fl. sv. 238.) &Sium (Fl. sv. 235. )hospitia pura hujus Curculionis in ventrem ingesserint, Cum enim integer devoratus se in humido natare sentit, per medullam spinalem quaerendo exitum, fatum Equo accelerat. Boves autem, praeterquam quod alimenta ruminent, siquidem dictas herbas intactas relinquant, venenum evitant letale. OESTRUS haemorrhodialis (Fn. sv. 1028.) longe vehementius Equos excruciat, quam haemorrhoides unquam homines. HIPPOBOSCA (Fn. sv. 1043.) &TABANI varii (Fh. sv. 1045––1050.) Equos &Boves stimulant, ad sanguinis usque profluvium. MUSCA meteorica (It. Westro-Goth. p. 37) Equos tanta insectatur pertinacia, ut itinera per aestatem, non sine taedio &difficultate magna proficiscentium, conficiantur.