Latin
INSECIOROM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 359
Unproofread scanNot analysed yet
OESTRI capitis (Fn. sv. 1026. &1027.) uti antea de Ovibus commemoravi, sic etiam in sinu frontis Rangiferorum se insinuant, multiplicant &ibi dolorem continuum rodendo efficiunt. OETRUS rangiferinus (Fn. sv. 1025.) Culturae Cervorum Rangiferinorum perniciocissimus quartam saltem eorum, quum ad annum secundum pervenere, partem abripi, emaciatis reliquis confossisque &vitiatis coriis, sub quibus Larvae hibernarunt cfr. Fl. Lappon. p. 360. NUS fulvus (Fn. 1046.) assidue cornua Renonum vulnerando sanguinemque hauriendo lacessunt. PULEX Fn. sv. 1171.) &ACARUS Fh. sv. 1193.) canibus continua negotia, dentibus pedibusque abigenda, excitant. XIV. Pediculis unaquaequae fere AVIUM species adgravatur propriis, qui jam dum cogniti in Syst. Nat recencentur. Eorum autem Noxam praesertim experimur, qui vel Pavonibus (Fn. sv. 163.) hiem mortem consciscuent, vel ut Gallorum (Fn. sv. 165. remiges aestate flaccescant, efficiunt. HIRUNDINIBUS etiam maxime nocent Palices (Fn. sv. 1171.) tanta nonnumquam frequentia nobis eorum obsersantes, ut nigri omnino, colori; speciem hi praebeant. Etenim, quod Hippobos(Fn. 104) pariter tribuendum est, pullos Hirundinum opprimunt &saepe exstinguunt. PISCES ne sub aquis quidem Insectorum effugiunt furorem. CANCRI (Fn. sv. 1244 ––1254) in stagnis, fluviis, &ipso Oceano, Pisces maxime exstirpant. ONISCUS Fn. sv. 1255.) Harengis (Fn. sv. 315.