Latin
III. DEFORMA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 36
Unproofread scanNot analysed yet
Caules 8 angustiores, longiores, ramosiores quam P; Folia angustiora, minus villosa, simillima 8; Pedunculi apice adspersi inter villos setis rubris ut in 8, nec setis hyalinis ut in 9. Pedunculi ante florescentiam &peracta eadem gerunt Calices nutantes ut in 8, nec erectos ut in 8. Pedunculi florentes nocte &interdiu erecti, ut in 8, nec nocte decumbentes ut in 2. Corollae radii noctu ab hora 4: ta vespertina, in 7: mam matutinam, spiraliter contortae ut in 8, nec noctu erectae ut in 9. Corollulae disci ante explicationem nigrae ut in 8, nec lutei ut in 9. Radius subtus purpurascens ut in 2, nec subtus virescens ut in P 8. Corollulae radii XII. s. XIII. lanceolatae, (raro trifidae) ut in &,nec numero XX ad basin tripartitae ut in 9. Flores triplo minores quam in Q, adeoque magnitudine δ. Antherae nigrae sunt, ut in 8, nec luteae ut in H. Omnes hae undecim notae, quae vix ac ne vix quidem unum characterem specificum constituunt, sed distinguunt quidem nostram plantam F ab Q, quoniam hae notae omnes deprehenduntur in 8, nihil probabilius esse reor, quam hanc 8 agnoscere Q pro patre &plantam 2 pro matre; cum nullae aliae notae exstent, &in uno eodemque loco natali inveniantur; accedit demum quod haec semina in disco gerat, nec ulla in radio, contra legem in Arctotide Q receptam, ubi semina ex radio, non vero e disco prognascuntur. 3. &DELPHINIUM hybridum.