# Amoenitates academicae. Vol. 3 367

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, ARDOROMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/367

foliatione observant arbores, unde fit, ut quilibet, in hac re vel mediocriter versatus, dum unam videt arboris speciem frondescere, statim sciat, quaenam proxime post eam suas explicare debeat frondes, Nec facile ullam observabimus arborem hunc FLORAE ORDINEM transgredi. Hujus autem reij veram caussam frustra in eo quae siveris, quod una arbor altioribus altera nitatur radicibus; tunc enim prius frutices quam arbores unius ejusdemque speciei, frondes semper emitterent, quod tamen raro fit, sed fluit sine dubio hoc, ex alia quadam caussa, nobis adhuc incognita, & ex interna forsan arboris textura derivanda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
