# Amoenitates academicae. Vol. 3 37

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, III. DEFORMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/37

2 DELPHINIUM elatum. & ACONITUM Napellus. Caulis 8 qua staturam, teneritatem insignem simillimus est Z, quemadmodum etiam qua totam fructificationem, immo colorem. Folia vero omnino & sunt, ut vix discerni possint; Etenim neque pallida, neque subvillosa sunt ut P; sed glabra, atroviridia, ut δ. Praeterea neque ista latitudine ad basin, neque lobis dilatatis dentatis ut ? gaudent, sed fere ad basin in lacinias profundas fissa, & primariae laciniae versus basin sunt angustiores &, nec latiores ut in Q, adeoque exacte respondent & quando conferuntur, Cauiis etiam major est. Haec non ex Sibiria, cum reliquis Delphiniis per semina, allata est in Europam a Cel. D. Gmelino, sed exorta tamen in horto Petropolitano, unde in hortum Upsaliensem missa est, ubi hodie optime ex seminibus propagatur. conf. Hort. ups. p. 151. 7). 4. & POTERIUM hybridum. g POTERIUM Sanguisorba. & AGRIMONIA Eupatoria. Haec 8 refert? tota structura & partibus omnibus, ut difficile distinguatur nota aliqua essentiali, at vero cum & coincidit Facie tristiore sicciore. Caulibus teretibus striatis & minus angulosis, quam in &. Altitudine qua excedit Q bis vel ter, & attingit staturam . Herba subvillosa tota ut 8, nec glabra uti P; adeoque gerit faciem & & structuram 9. Odor gratior in hac & fortior quam in 2, quod in Hybridis pluribus obtinet. 5. 8 ASCLEPIAS nigra, & ASCLEPIAS Vincetoxicum. & CYNANCHUM acutum. Planta 8 simillima est 2, ut Botanici eam quoque ob causam haesitarint, num statuenda esset distincta species nec ne (*). Quando autem aestates paulo calidiores sunt, incipiunt summi Caules convolvendo naturam patris gerere, & praeterea aeque nigros fert flores ac &; qui color, exceptis Cynanches speciebus, in floribus rarissimus est, nec exemplum datur in regno vegetabili floris alius variantis ab albo naturali in nigrum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
