# Amoenitates academicae. Vol. 3 377

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, INOREIILNNIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/377

INOREIILNNIA BOTANIOLO PRAESIDE DIN. DOCT. CAROLO LINNAEO, Proposuit JACOBUS BIUUR, Vestmannus. Vpsaliae 1753. Junii 11. D. D. quamvis solidior omnium eorum cognitio, quae pin globo terraqueo ubique locorum & gentium, obvia sunt, plus quam necessaria semper fuerit, propter usus tam medicos, quam oeconomicos, quibus non carere potuerint homines, eam tamen in formam scientiae & disciplinae, nimis sero redactam fuisse novimus, ob varia sua fata, eaque non raro iniquissima. Etenim tria illa naturae regna, quae haec omnia suo complectuntur sinu, eodem non semper exculta fuere studio. Scientia Botanica amplissimum sub se comprehendens regnum, novis semper adaucta est inventis, plurimos habuit cultores, evasitque tandem copiosissima. Lithologia, ope chemiae illustrata, nostra inprimis aetate, in lucem prodire coepit. Zoologia, ex hisce tribus, A a 5 huc usque maxime fuit neglecta.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
