# Amoenitates academicae. Vol. 3 378

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, INOREIILNNIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/378

Haec tria junctim, quod ad progressus eorum omnes, ita persequi, ut ferret eorum & historica cognitio, & maximus usus, curta mea supellex non patitur; scientiam igitur Botanicam, eamque solam ut meo qualicunque propositio proximam, paucis tangam, idque ita, ut, quasi per transennam eundo, notatu digniora sistam: historiam enim conscribere, omnibus suis numeris perfectam, eos transgrederetur limites, quos disquisiones Academicae sibi praefixos habent. Itaque sufficiet etiam mihi, si nobilissimae hujus scientiae praecipua incrementa tradam, postquam primarias ejus Epochas paucissimis tantum tetigi. Proposito vero huic meo, plus quam innoxio, ut Tuus adsit favor, L. C. est id ipsum, de quo perofficiost Te rogatum velim. Fata Botanices, si nostrum esset in praesenti accurate pensitare, ad quatuor etiam EPOCHAS ea commode revocari posse diceremus; quarum 1. EPOCHA PATRUM Botanices, ea tantum contineret, quae a temporibus Aristotelis usque ad reformationem memoratu digna censerentur. EPOCHA FUNDATORUM, ea, quae a reformationis temporibus, ad tempora CASP. BAUHINI circa annum 1620. traderet. 3. EPOCHA SYSTEMATICORUM a Casp. Bauhino ad aevum Nob. D. PRAESIDIS. EPOCHA REFORMATORUM ab anno hujus seculi XXXV.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
