Latin
III. DEFORMA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 38
Unproofread scanNot analysed yet
6. 8 SAPONARIA hybrida concava anglica. C. B. Q SAPONARIA officinalit. &GENTIANA aliqua. Saponariam 8 a 2 sortam esse, tam evidenter habitus, ut vix dubitare fas sit, approbat; sibi ipsi vero haec Saponaria dissimillima Foliis concavis facta est, quod species luxuriationis disci est, cujus substantia magis dilatatur, quam ipse margo. Partum autem hybridum potius foliis multiplicari, hoc facile nobis suademus, a sequentibus Crispis plantis inducti. Corolla confirmat patrem plantam monopetalam fuisse, cum illa monopetala infundibuliformis sit, praeterea quoque numerus staminum minor, quam alias in Saponariis, &quoniam flos, uti etiam tota herba in 8 proxime cum Gentianis conveniat, nominarunt Joh. Bauhinus, Barrelierus, aliique il(*) Vid. Hort. clist. 78. illam Gentianam. Ignotum mihi adhuc est, utrum semina gerat, an semine unquam speciem suam propaget, cum per radices communiter in hortis propagetur. Haec planta, quae in Anglia primum lecta &inde in hortis producta, non ulterius inventa est eo in loco, ubi primum crescebat. Vid. Raji.