Latin
EPOCHA SYSTEMATICORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 381
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa vero scientia, plene adhuc non floruit, antequam MORISONUS, Scotus, in Angliam redux, artem in formam disciplinae redigere incipiebat quo facto Anglorum plurimi in amplexus Florae turmatim ruebant, quorum infinito studio numerus plantarum brevi duplo auctior evasit. Eo enim tempore inter ANGLOS inprimis MORISONUS, PLUKENETIUS, SLOANE, RAJUS, BOBARTUS, SHER ARD, PETIVER, MERRET, LUYDIUS, DOODY, WERNON, RICHARDSON, BUDDLEY, DU BOIS unitis quasi viribus rem aggressi sunt, eorumque diligentiam utraque experta est India. SLOANE Jamaicam, BANISTER, Jones &Krig Virginiam adiere; Camellus &Cunningham rariores ex India orientali, aliisque locis, transmiserunt plantas. Hoc quoque tempore plantarum amore finitimum BELGIUM est incensum: etenim non solum eruditi, uti SYEN, MUNTING &c. sed etiam Optimates, ut Beverning, Fagel, Benting, Baumont, COMMELIN, herbis sese oblectantes, hortos rarissimis plantis refertos instruxerunt. Jam quoque BREYNIUS, Dantisco in Belgium saepissime profectus, cum Hollandis certabat, de raris plantis detegendis &illustrandis. Huc item HERMANNUS e Germania veniebat, ut civitate Botanica donaretur, qui quoque ad nova occupanda regna Indiae delegatus, floram Capensem &Zeylanicam sub imperium Florae redegit; RHEEDE totum Malabariae regnum, nec multo post RUMPFIUS Amboinam; adeo ut anceps haeream, utrum Hollandorum industria, vel Anglorum sit praeferenda. Hinc vero numerus rariorum plantarum infinitius fere evasit. Interea temporis MAGNOLIUS &DODART in Gallia, TRIUMPHETTI &CUPANI in Italia, LOESELIUS &MENTZELIUS in Germania herbas nonnullas, minus communes, in lucem protulerunt.