# Amoenitates academicae. Vol. 3 382

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, EPOCHA SYSTEMATICORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/382

RIVINUS demum figuris nitidissimis, & nova methodo, magis tamen facili, quam elaborata, inclaruit. Circa finem seculi, mediante FAGONO, Praefecto horti Botanici, magnique Regis Ludovici XIV Archiatro, qui apud regem pro hac scientia multum intercessit, in Gallia quoque hujus studii amor incenditur. Atque in promtu jam habebat ipsa natura incomparabilem illum TOURNEFORTIUM, qui monarchiam Botanicam in altissimum eveheret culmen. Hic scientiae Botanicae omnibus suis Antesignanis aptior, rerum adyta penetravit, omniumque erat princeps, cui exercitum Botanicum rite instruendi, & legibus systematicis convenienter disponendi erat facultas atque potentia, quas quoque adeo est exsecutus, ut nunquam antea, in ordine tam concinno, scientia haec Botanica exstiterit redacta. PLUMIER ejus premit vestigia in America, dum ipse ad Orientem sese confert, quemadmodum Lignoni ad Guadelupam, SURIANUS ad Canadam, LIPPI ad Aegyptum, & FEVILLAEUS ad Peru. Tournefortii e schola prodiere illustrissimi Botanici JusSIAEI, VAILLANTIUS, aliique. Crederetur jam scientiam Botanicam ad summum suum evectam fuisse fastigium, ut labore quasi gravissimo, viribus nunc exhausta, suis contenta tropaeis requiescere posset; ne autem halcyonia nimis longa duceret, perque ea deliquium iterum pateretur, providit praesens hoc nostrum laboriosissimum seculum. Ineunte sic seculo praesenti, Tournefortius, Plumier, Petiver, Rajus, Plukenet, opera sua, quae exorsi sunt, continuarunt ad annum circiter seculi septimum. SCHEUCHZERUS JOH. JAC. prima sua itinera Alpina edidit 1708, in quibus magnum plantarum numerum Helveticarum, antea minus cognitarum, aperuit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
