Latin
EPOCHA SYSTEMATICORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 384
Unproofread scanNot analysed yet
methodo utitur exactissima, seque ostendit, majori fuisse imbutum cognitione plantarum, quam unquam alii, qui de plantis quidquam, cum Orbe erudito communicarunt. Multas enim non solum, ante illum ignotas, sed etiam jam pridem detectas, magno labore atque studio apud Auctores evolvit, &adhuc majori industria omnium examinavit flores, idque accuratissime, easque postea ad novam methodum, certaque genera, reliquis omnibus rigorosius redegit. Hujus Botanicon Parisiense, opus posthumum, obsterricante Boerhaavio, prodiit, in quo, insigni &speciali quadam cura, minutissima Vegetabilia examini. subjecit, obscuriora enodando, synonyma extricando, &figuris magnificentissimis ex ornando minus cognita, &inter haec permultos Muscos, eorumque affines produxit. RUPPIUS &DILLENIUS qui quasi aemuli, hic in Flora sua Gissensi, ille vero in Flora Jenensi (1718.) rarissimas minimasque herbas, quae antea industriam Botanicorum eluserunt, perquirere ausi sunt. DILLENIUS famam sempiternam sibi comparavit, minutissimos detegendo Müscos, in suis adhuc dum lantentes tenebris. Nam quamvis Angli oculatiores, in hoc ipso argumento non parum desudarunt, gordium tamen hunc non explicarunt, cujus solutionem Flora Dillenio reservaverat. lga bi XX Idem Hortum Elthamensem edidit 1732. opus pretiosissimum, magno suo dignum Auctore; quum in hoc opere sistat plantarum rarissimarum maximam copiam, cum acuratissimis elegantissimisque, &propria manu elaboratis figuris, descriptionibus atque synonymis, scientiae haud parum lucis foenerantibus. Ejusdem Historia Muscorum lucem adspexit 1741. quae circiter sexcentos muscos, cum accuratissimis descriptionibus, synonymis, figuris, eorumque historiis exponit, quibus Auctor non solum addidit novam provinciam Botanicae, sed omnibus etiam numeris adeo perfecte absolutum reliquit opus, ut accuratius in hoc scientiarum genere, nemo unquam praestiterit.