Latin
EPOCHA REFORMATORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 387
Unproofread scanNot analysed yet
EPOCHA REFORMATORUM. Nob. D. PRAESES, reformationis Botanicae, in Hollandia degens, prima sua jecit fundamenta 1735. quibus dein reliqua sua &superstruxit, &cum Orbe literato communicavit. Fundamenta Botanica, quae leges subministrant, quibus Botanice sit attemperanda. Bibliotheca Botanica, in qua pro ratione argumenti, ab unoquoque adoptati, enumerantur Auctores Botanici. Classes Plantarum, quae Systematicorum diversas methodos enucleatas, atque ad genera naturalia redactas, reddunt. Philosophia Botanica, ubi termini sic dicti Technici Botanicorum, definiuntur, extricantur, partes plantarum explicantur, atque leges Systematis demonstrantur. Critica Botanica, quae nomina plantarum examinat, dijudicat, atque corrigit. Systema Naturae, in quo tria Naturae regna nova proponuntur methodo, &Plantae secundum stamina &pistilla, methodo nova classificantur. Genera Plantarum, in quibus plantae, quod ad genera sua, secundum omnes partes fructificationis, earumque numerum, situm &proportionem, definiuntur. Hortus Cliffortianus, qui numerosam recitationem rarissimarum plantarum, undique locorum congestarum difficiliorisque indaginis proponit, ubi &singulae, secundum principia antea data, ordinantur, &ad loca sua natalia rediguntur. Flora Lapponica, quae haud paucos flores &herbas Lapponicas, prioribus annis ab Auctore colleB b 2 ctas, examinatas, &in ordinem redactas, recenset.