Latin
EPOCHA REFORMATORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 389
Unproofread scanNot analysed yet
quibus Auctor Cl. haud parum Botanices dilatavit pomeria. ROVENUS Floram edidit Leidensem 1740. in qua ditissimus ille hortus Leidensis specificatur, plantae ad certa genera reducuntur, species, cum suis differentiis specificis, eadem determinantur certitudine, quae omnia reformatae Botanicae haud parum attulerunt incrementi. HALLER enumerationem edit stirpium Helveticarum 1742. in qua rarissimae illae recensentur plantae Alpinae, quas hic idem Auctor in lucem primus protulit, &cuique faciles cognitu reddidit; quibus res herbaria valde est locupletata. COLDEN plantas examinavit Noveboracenses Americae septentrionalis, quae in Actis Upsaliensibus sunt expositae (1743). GORTER Floram exhibet Gelro-Zuthphanicam (1745.) brevem non minus, quam intellectu facilem. GMELINUS in Flora Sibirica 1747. cujus duo volumina jam prodiere, per novem annos peractum iter in terra, quam ante illum Botanicorum calcavit nemo, magnam &ingentem inquisivit copiam plantarum novarum, quas eleganter explicavit, atque delineavit. In hoc ejus opere apparet, quantum Messerschmidt, Gerber, Heinselman, Krascheninningkow &Steller, in conquirendis herbis valuerint, quarum partem B b 3 tem Amman exhibuit, in rarioribus stirpibus Imperii Ruthenici.