Latin
EPOCHA REFORMATORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 391
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc quoque temporis figurae unius ad alterum, per commercium translatae sunt, &pro lubitu uniuscujusque, in ordinem redigebantur. Plantinus, Typhographus Antverpiae, plurimas tandem, ad sua usque tempora, figuras ligno incisas, possessioni suae adjecit, quo factum est, ut opera botanicorum, quae tunc temporis studio &impensis ejus plurima prodiere, minus sumtuosa fuerint; Clusius enim historiam Dodonaei, apud Löe, Gallice exhibens, plerasque Fuchsii usurpabat figuras, quas deinde omnes Plantinus emit. Idem Clusius apud hunc ipsum Plantinum Historiam quoque suam edidit. Figuras Lobelii Plantinus quoque ligno incidendas curavit. Dodonaeus, impetrata venia a Lobelio figuris ejus usus est, &plurimas de suis, prelo ipsius Löe divulgavit. Tabernaemontanus icones Fuchsii, Clusii, Lobelii &Dodonaei conquisivit. Dalechampius etiam Matthioli, Lobelii, Dodonaei, Clusiique figuras pretio sibi acquisivit (teste Morisono in PraeNon inficiandum est, pretiosissimas illas figuras, quas Recentiores aere exculpsere, Veterum longe esse praestantiores, propterea quod in figuris aeneis plures quam in ligneis, distinctiusque exprimi queant partes minutissimae, inde tamen librorum pretium adeo intenditur, ut haud pauci Botanices Alumni curtae suppellectilis, ejusmodi maximi pretii opeB b 4 operibus carere cogantur. Ejus hoc in casu provoco experientiam, qui sibi emendos proposuit Besterum, Barrelierum.