Latin
ALANIARUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 394
Unproofread scanNot analysed yet
ALANIARUM HORTO UPSALIENSI MDCCLIII, Quas PRAESIDE, DINO DOCT. CAROLO LINNAEO, Proponit JOHANNES CHRIST. HOJER. Uplandus. Upsaliae, 1753. Octob. 3. I. N. J. Inter maxima Botanices promovendae atque alendae adminicula, HORTI omnino sunt BOTANICI, M ad plerasque, &optimas quidem Academias, jam instituti. In his enim, studiosa juventus, velut in Bibliotheca quadam viva, herbas maxime exoticas &raras invenit, &ea copia, ut non sine sumtu insigni, &optimae fere totius aetatis jactura, peregrinationibus susceptis, investigari possent.