Latin
III. DEFORMA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 40
Unproofread scanNot analysed yet
Color corollae singularis, scilicet ruber, ore luteo, quod in regno Vegetabili peregrinum est; plerumque enim solet basis corollae minus esse colorata quam limbus, &consequenter corolla lutea esset ore purpureo; contra ac in hoc casu, ubi &Oti similis; Planta 8 refert °de cetero, qua structuram, sed omnibus partibus tenerior est quam 2, nec non minoris atque arctioris corollae, immo folia gerit pallidiora, ut A. 9. &CHELIDONIUM hybridum. Q PAPAVER hybridum. &CHELIDONIUM corniculatum. Planta 8 magnitudine, foliis, corollis, colore, immo vero omni habitu &facie simillis est Q, ut neutiquam possint, demto fructu, distingui. Capsula autem neque subglobosa, neque sex torulis canaliculata ut Q, sed omnino linearis siliquosa &hispida ut &,attamen plerumque stigma triplex, quam P gaudet sextuplici &&duplici. &aQ exortam esse, tanto minus dubitamus, cum Botanici etiam acutissimi haesitent, utrum pro distinctis habendae speciebus, an tantummodo pro varietatibus. 10. &TRAGOPOGON hybridum. PTRAGOPOGON porrifolium. &LAPSANA stellata. Planta &cum matre convenit qua Faciem, Corollam purpuream Calycem corolla &pappo duplo longiorem &Foliis gramineis. Cum Patre d vero in sequentibus concordat: Calyx 8 &&absoluta florescentia non contrahitur, sed patulus persistit. Paleae exstant inter flosculos, quae in 2 nunquam dantur. Semina radii gerunt in apice calyculum. Caulis quoque magis ramosus, divaricatus, &parvus, non vero ut in 8. Radix annua, non vero biennis ut in φ. Hinc elucet illam Paleis &Caliculo seminum sese distinguere a 2 toto charactere artificiali, etiamsi in genere naturali, quoad structuram calycis &faciem plantae cum illa congruat, quod rarissimum naturae exemplum est. 11. &BLITUM virgatum. &BLITUM capitatum.