# Amoenitates academicae. Vol. 3 42

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, III. DEFORMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/42

Convenit cum & foliis accuminatis, pungentibus, glaucis; spica pallida; loco natali, qui est ad littora maris arena volatili, immo radiculis sursum multiplicatis; panicula vero structura Arundini 9 similis est, etiamsi minus lanata & magis coarctata ad instar spicae. 16. & SYRINGA persica. 2 SYRINGA vulgaris. & JASMINUM officinale. Filia & non discrepat a Q nisi magnitudine, qua cedit, & teneritate totius. Jasminum esse patrem, nos a SYRINGA foliis judicio aliorum subjicimus, lanceolatis integris laciniatisque Hort. Cliff. 6, quae varietas tantummodo nostrae est, huic sententiae videmur assentiri debere. 17. 8 ACTAEA spicata alba. QACTAEA spicata nigra. T RHUS Toxicodendron. Convenit c. Q toto habitu, at cum & baccis lacteis, quae rarissima sunt in regno Vegetabili, & lacus idem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
