# Amoenitates academicae. Vol. 3 425

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, OCTANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/425

TTERDATIONEO OICIILIENOLO, Quas SUB PRAESIDIO DIN. DOCT. CAROLI LINNAEI, Proposuit ANDREAS N. FORNANDER, Smolandus. Vpsaliae 1753. Octob. 13. I. N. J. C. Nter MEDIA, studio Botanices ediscendo inservientia, recentioribus temporibus felici cum successu detecta, haec duo praecipuum sibi vindicant locum, Horti scilicet Academici atque Herbationes: in illis enim, uno quasi obtutu, plures examinandae herbae saepe objicuntur, quam si, plantas perlustraturus, vel totam peragrasses Europam: ut taceam, quod species earum inter se commodissime heic conferri queant. In his vero Plantas quasque in loco suo natali cernere licet, unde haud parum oblectamenti penitioremque earum cognitionem sibi polliceri potest attentus examinator. Hae Herbationes, Gallis Herborisationes, vulgo Excursiones D d y 426 HERBATIONES UPSALIENSES. siones Botanicae appellari solent. Vid. Philos. Botan. Ejusmodi HERBATIONES a Professoribus Botanices ad plurimas florentissimasque Academias instituuntur, qui Discipulis suis, in circumjacentia loca secum ductis, plantas, qua nomina, usum & naturam demonstrant, quemadmodum hodie PARISIIS a CI. Professore Bernhardo Jussieu, Gottingae 2 Nobilissimo Dn.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
