# Amoenitates academicae. Vol. 3 43

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CONGENERES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/43

CONGENERES. gVERBENA tetrandra, spicis longis acuminatis, foliis multifido-laciniatis. g VERBENA bastata. d VERBENA spuria. Et 9 & & maxime inter se differunt, & enim spicis gaudet filiformibus, floribus remotis, pallidis. Q vero gerit spicas fere clavatas, floribus imbricatis, saturate purpureis. Folia quoque horum quam maxime diversa sunt. Filia naturalis 8 in Horto Academico 1748. eodem pulvillo cum 2 & & enata est, etiamsi neque per disseminationem, cum nemo ejus semina heic antea habuerit, neque plantationem, cum antea non fuerit intra patriam visa. Ex toto alias convenit haec 8 cum ? , sed folia exacte sunt 8, quoad magnitudinem, figuram & scabritiem. Altero anno planta in Horto periit. 19. 8 HELIANTHUS multistorus. ? HELIANTHUS annuus. g HELIANTHUS tuberosus. Planta nostra 8 ita omnino cum parentibus 8 & & convenit, ut in omnibus, quibus ab una differt, id mutuetur ab altera; Q enim gaudet radice annua, fibrosa, maximaque substantia medullari in receptaculo floris, indeque maximus est flos. & vero gaudet substantia carnosa in tuberibus radicis perennantibus, in receptaculo vero florum nulla fere, unde flos minimus est. 8 autem & in radice fibrosa & in receptaculo floris hanc substantiam aequaliter distribuit; quo radix perennat, receptacula autem florum majora &, minora vero P sunt. Folia Q cordata, nervis tribus pone, seu extra sinum baseos unitis, nudis. Folia 8 ovato-cordata, nervis tribus infra basin folii unitis, adeoque postico latere etiam foliosis. Folia vero / ad partem inferiorem caulis conveniunt cum Q, ad partem vero superiorem cum &, itaque 8 media inter Q & &. Locus natalis omnium est America. 20. & TRIFOLIUM hybridum. 2 TRIFOLIUM repens. & TRIFOLIUM pratense.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
