# Amoenitates academicae. Vol. 3 446

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 3. PLATEAE URBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/446

INSARULIIO MCULI RERUM NATURALIUM, ointim V 9le Quam, SUB PRAESIDIO, DNO DOCT. CAROLI LINNAEI, Proponit DAVID HULTMAN. Uplandus. Upsaliae 1753. Novemb. 14. CAP. I. cientiam Naturalem, quae cognitionem trium Naturae regnorum complectitur, esse omnium scientiarum utilissimam, & generi humano maxime necessariam, inde elucescit, quod hominibus non aliunde, quam ex his, innumera illa, quibus ad vitam transigendam indigent, desumere datum est; adeo ut quidquid oeconomiae nomine venit, ab his dependeat; immo vero nihil aliud toto hoc in globo, quae terra dicitur, in sensus nostros externos cadat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
