Latin
3. PLATEAE URBIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 449
Unproofread scanNot analysed yet
His ut subveniam, brevissimas hic sisto regulas, quas in colligendis rebus naturalibus &iisdem reponendis sequantur; has ut boni consulas, B. L. spero me facile a Te impetraturum. Conquiruntur autem res naturales vel vivae vel mortuae; quarum illas quidem his praestare fateor, cum dilucidissime ipsarum mores &ingenia observare liceat; Verum enim vero cum non cuivis suppetat facultas eas comparandi, brevissime tantum perstringemus. Sunt autem 1) Vivaria, quibus Quadrupeda varia, ut Cervi, Elephantes, Rhinocerotes, Cameli, Simiae, Tigres, Leones &c. continentur. Horum alia libere vagari queunt, alia vincienda sunt, ne saltu aufugiant, alia caveis includenda, ut Ferae, ne per ferociam noceant. Ejusmodi autem Vivaria raro, nisi apud Principes, videre licet, cum sepes altiores, spatia ampliora, ministeria assidua, atque impensas requirant largas. In Gallia vero prope Versalium splendidissima Vivaria regia, ut reliqua taceam, conspicua sunt. 2.) Ornithotrophia seu loca clathris ligneis, ferreisve septa, arboribusque consita, in quibus Aves consideant, nidificentque. Solum pulvere stratum sit, in quo, pediculos abigendi gratia, se volutent; &aqua alluat, in qua natent vel laventur.