# Amoenitates academicae. Vol. 3 45

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CONGENERES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/45

Disci corollulae Q aequales, luteae, pistillo duplo breviores; g vero exteriores majores, purpureae aut albae, vix pistillo breviores. Semina ? papposa, & vero nuda. Itaque 8 quam maxime Q, qua fructificationis partes, dissimilis est, ut difficillime sub uno eodemque genere cum Q referri possit, cum filiae & Calyces careant armatura; Flosculi disci sensim majores versus peripheriam evadunt, ut radius vix distinctus a disco sit; seminaque diversa, in hac 8 nuda, in Q vero papposa; quae omnia tamen contra naturam Centaureae esse videntur. Itaque hae plantae, quae generis characteribus diversae, habitu tamen, facie, structura, annuitate, svaveolentia sunt simillimae, etiamsi utraeque suo Semine sese propagant, & eo modo distinctas plantas, an tamen diversas species, constituunt? 22. &RHUS Vernix. QRHUS Toxicodendron. d RHUS Copallium. Convenit 8 cum reliquis ?, &, loco & patria, cum baccis singularibus niveis, at eum & foliis pinnatis integerrimis. 23. & CARDUUS tataricus. 9CNICUS oleraceus. & CARDUUS serratuloides.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
