# Amoenitates academicae. Vol. 3 450

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 3. PLATEAE URBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/450

Arena praesto sit, sine qua pleraeque alimenta digerere nequeunt. Hinc tamen Accipitrum gens excludi debet, quippe quae, rapto vivere adsveta, ceteras facile depraedaretur aviculas. Amstelodami penes Bleaujan conspicitur hodie cavea elegans, qua multae aves Indicae, ut Psittaci &c. includuntur, ubi memoratu dignum est, quam modeste animalia, idem fatum passa, se invicem ferant, ut Simiam in se Cervus quiescere patiatur, Psittacum Simia. Apud Nob. quoque Dn. Praesidem vidimus his annis, & quidem summa cum delectatione, Simias, Cercopithecos, Meles, Sciuros, Mures brasilianos, Laros, Coccothraustas, Pavones, aliosque alites 3.) Piscinae in quibus varia piscium genera aluntur ubi usque adeo cicurantur saepe, ut sibilo, quasi signo, arcessi queant, & alimenta de manu offerentis recipiant. Quemadmodum Europaei domicilia sua variis emblematis ornant, atque toreumatis, ad eundem modum Chinenses in suis aedibus splendentes CYPRINOS auratos, capasibus fovent vasis murrhinis seu procellaneis, escam ipsis porrigunt manu, & oculos egregio hoc spectaculo pascunt. 4. ) Entomodochia cum loculis variis ligneis, & parietibus vitreis, valvisque ex tela setacea confectis, primum seculum hocce nostrum vidit apud curiosissimum Reaumur. His carceribus mancipantur larvae, quo metamorphosis earum, mores & oeconomia spectentur. 5.) Numquis pro Vermibus receptacula adhuc instituerit, & pro Amphibiis ignoro, sed posteris tamen, nisi a nostri seculi curiositate valde degeneraverint, arridebunt forte ejusmodi instituta. 6. Horti Botanici, quos vulgo Paradisos nuncupant, comprehendunt Vegetabilia peregrina, ubi aedificia vario caloris gradu fovent etiam ferventi Soli adsvera. Hi maximo usu se commendant; nam praeterquam quod exoticas spectare licet, etiam congeneres hic & adsines sistuntur, ut similitudo & discrepantia facillime observetur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
