# Amoenitates academicae. Vol. 3 452

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 3. PLATEAE URBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/452

2) Siccata & chartae agglutinata. 3.) Excoriata, coriis sc. suffartis. 4.) In vasculis vitreis, superinfuso aliquoliquore. §. VIII. Non memorabo hic diversos liquores, quibus ad corpora in lagenis vitreis servanda usi sunt, quorum quidam ita sunt confecti, ut ne evaporent, alii ne extrahant Tincturas corporum, quo nomine Sp. V. culpant, quem tamen prae reliquis equidem probandum censeo. Verum enim vero, lagenas ita obturare, ut ne Sp. V. abeat in auras, hic labor est. Namque nec charta cerata, neque membranae, neque folia stannea aut plumbea hic sufficiunt. Operculis vitreis lagenas occludere, molestissimum est, & praeterea per angustiffimos poros avolat spirituosum. Hamo in fundo vasis facto corpus servandum adligare, & vasculum Sp. V. repletum ita invertere, ut ima superiora sint, dissipationem spirituum egregie impedit, praesertim, si 8, vasculo inditus, atque ad orificium advolutus, illud penitus clauserit; sed hoc insignes impensas requirit. Interea tamen in id niti debemus maxime ut Sp. V. retineatur, cujus avolatio plurimas impensas adfert. Ipsae vero lagenae ex vitro perspicuo confectae sint, cylindricae, in margines duos dilatatae, inferiorem sc. quo stabiliores sint, & superiorem, quo obturari queant. Magnitudo sit aequabilis, ut tamen rationem habeas corporum, quibus capiendis destinantur. Angustores enim postulant animalcula minima, majores animalia majora; Quocirea ad capacitatem lagenarum ita respiciendum est, ut simul ad elegantiam & decorem Musei obtinandi attendas. 1.) Quadrupeda minora, ut Mures, & Embry ones animalium majorum, communiter in lageniss Sp. V. repletis, servantur. Majora, ut Elephantes, Rhinocerotes, Cameli, Leones, Simiae, Zebrae, excorianda sunt, coria refercienda, a parte inferiori consuenda, & animal in positum naturalem formandum. 2.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
