# Amoenitates academicae. Vol. 3 455

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 3. PLATEAE URBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/455

Tum & cutis, illa nempe, quam suis instructam pinnis volumus, a pingvedine diligenter repurgata, & cidem adhaerens capitis fissi pars, secundum naturalem utraque situm extensa, inter chartas prelo comprimatur, & tum demum suae adglutinetur plagulae. Scorsum tamen collocanda membrana branchlostega est. 7.) Insecta servandi modus simplicissimus est, cum hic sufficiat thoracem vel dorsum acu transfige re. Necatorum vero pedes, antennae & alae expandantur, ut, dum siccatae sunt, clare conspiciantur. Sed his quoque ab aliis insectis cavendum diligenter; Acus, quae hic adhibentur, diversae sunt magnitudinis vel parvitate Insectorum, & rigidae, ne facile flectantur. 8.) Lepidoptera caute capienda sunt, ne squamas, & cum his colorem amittant. Omnia Insecta, partibus quibusdam mutila improbantur, si integra haberi possunt. Capiendis insectis & praesertim Lepidopteris, reticulum inservit, orbiculatim expansum, parum concavum, diametri semipedalis, manubrio quatuor fere pedum instructum. 9.) Repositorium, in quo Insecta collocantur, ita fabrefactum sit, oportet, ut cistellis constet ductilibus. In his secundum seriem generum reponuntur, & genera majora plures cistellas poscunt. Plura vero unius speciei individua in eadem linea constituantur, sed non quae ad alias species referuntur. Cistellae operculatae sint, & potissimum quidem vitro, quod, re sic exigente, removeri queat; alias sufficit per ipsum vitrum insecta perspici; quare vitrum pellucidissimum est eligendum. Fundo cistellarum charta albissima, quo objecta lucidius conspiciantur, adfigenda, idque aciculis vel glutine, non vero massa farinacea, ne Pediculi pulsatorii adliciantur. Quo lignum fuerit mollius, eo facilius figuntur aciculae, quibus foramen fiat stylo ferreo, triquetro.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
