Latin
3. PLATEAE URBIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 457
Unproofread scanNot analysed yet
Unde studium in hoc scientiae genere excellendi, adeo evasit rarum, ut, qui ejusmodi collectiones per Europam possident, familiaritatis quasi quodam inter se vinculo contineantur. XI. Sed desideras forte, L. B. hic exempla indicem Musei, bene instructi. Plurimos esse inter nostrates, qui insignem rerum naturalium copiam collegerunt, nullus dubito; sed cum brevitati studendum sit, potissima, quae mihi quidem innotuere, memorabo. 1. )MUSEUM itaque REGINAE nostrae clementissimae, LUDOVICAE ULRICAE, inter Musea maxime memorabilia jure meritoque recensetur, quod qua copiam Conchyliorum, Insectorum indicorum, Coralliorum eorumque selectum, pulcritudinem atque instructionem ceteris omnibus, quae hac tempestate florent, palmam facile praeripit, in Arce Regia Drotningholm asservatum. 2.) MUSEUM REGIS nostri clementissimi ADOLPHI FRIEDERICI, constans ex Amphibiis diversis, Piscibus, Vermibus Sp. V. conditis, &Avibus svecanis refertis, quae in arce Regia Ulricksdahl non sine admiratione spectantur. 3.) MUSEUM TESSINIANUM, Senatoris Regni Excell. Com. Car. Gust TESSIN, ad haec proFf 5 (a) CONUS basi punctato-scaber. Ammiralis genuinus. Rumph Ammiralis primarius. Rumph. Ammiralis anrisiacus. Rumph Pet. aqu. 7. f. 7. f. A. Argenv. 14. f. V. Turbo scalaris. Rumph. 49. Pet. aqu. 2. f. 9. proxime accedit, quod copia Lapidum selectorum &Gemmarum pretiosissimarum reliquis antecellit, ut taceam Conchylia, picturas, reliqua (b)