# Amoenitates academicae. Vol. 3 459

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 4) MUSEUM GYLLENBORGIANUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/459

alii negotium mihi hac in re fecissent. Ex Philosophia tamen Potanica p. 7. & 291, quaedam huc facientia, summatim adferam. 1.) Herbae recentes, tempestate serena, nec rore aut pluvia madidae legantur. 2.) Partes fructificationis, ut principales plantae, explicitae, nec marcescentes colligantur, opus est. 3.) Fulcra, cirrhi, stipulae, bracteae non aufferendae, cum etiam hae naturales plantae partes egregie ad dignoscendas species conducant. Hanc regulam videmus passim veteres neglexisse. 4.) Omnes plantae partes posituram naturalem retineant, nec flexione aliena figura adfingatur. 5. ) Siccanda est planta inter chartas albas, non vero inter emporeticas, quippe quae humiditatem diutius retinent & herbam decolorant turpiter. 6) Quo celerius siccata fuerit, eo melius colorem servat; idcirco Ruthenorum Botanici ferro calido siccationem accelerare instituerunt, qui mos non adeo esset improbandus, nisi hoc inde resultaret incommodi, quod subtilissimae partes postea difficulter tractentur, & aegerrime, si quando id opus fuerit, aperiri queant, cum per validam exsiccationem reddantur friabiles. Ubi vero plantae succulentae veniunt siccandae, necessarium omnino est adhibere ferrum calidum, quo humidum quantocyus dissipetur, ne planta, putredine concepta, foliis mutiletur. 7.) Herbae ita siccatae, obliniantur a parte aversa glutine tepido, chartae imponantur, & pondere adprimantur, usque quo gluten sit arefactum. Paratur autem gluten hocce ex ichtyocolla, in Sp. V. cocta, addito pauxillo pulvere caryophyllorum & colocynthidis, quo Taeniae herbaria vastantes arceantur. Alii gummi Tragacanthae utuntur ad herbas figendas; sed istud nimis debile esse, testatur experientia. Alii addunt Aloën pulveratam, utpote acaris inimicam; sed haec inquinat & herbam & chartam. 8.) Cuique herbae concedenda chartae plagula, ut aequalitas & elegantia observetur. 9.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
