# Amoenitates academicae. Vol. 3 46

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CONGENERES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/46

Planta 8 enata in horto cum plantis e seminibus sibiricis missis, habet folia inferna pinnatifida, corollam albam disco fastigiato, nec convexo ut in Carduis; calycibus magis cylindricis: squamis carina nivea notatis ut in Matre 8; at Caulis duplo minor, flores longis pedunculis subsolitarii, nec congesti; Folia superiora & pleraque caulis indivisa; Folia pedunculorum parva nec tota concava pallida, quibus convenit cum patre 8, ut Cnicus oleraceus esse nequeat; differt etiam aξ calyce glabro & minime villoso. 24. gTUSSILAGO hybrida. 2 TUSSILAGO Petasites. & TUSSILAGO alba. Tota statura & cum 2 consonat, excepto scapo altiori. Flosculi fiminei nudi radium occupant in 8; ex quo judico illam 8 hunc & pro patre agnoscere. Quod si quis in reliquas hujus generis species inspexerit, mox inveniet, quam proxime in omnibus concordare illam plantam 8 cum 2 & quidem ita omnino, ut quando natura constantes inter singulas species posuit limites, videatur tamen in hac proprias leges quasi neglexisse. SPoiur 25. & DIPSACUS laciniatus. QDIPSACUS fullonum. MIAI & DIPSACUS pilosus. Filia & differt a §. 1. Magnitudino qua excedit. 2. Calyce universali magis piloso. 3. Foliis pinnatisidis. 4. Foliis basi in unum coadunatis. 5. Squamis capituli paleaceis, praeter margines etiam qua carinam ciliatis. Itaque cum Q in omnibus, praeter has quinque differentias, quae omnes in 8 occurunt, convenit planta nostra 8. folio angu26. g URTICA balearica (pilulifera, gustiore, caule viridi, balearica, Boerb. lugdb. 2. g URTICA pilulifera. g URTICA dioica. Hanc nostram plantam & originem suam duxisse ex Q perspicue demonstrant & habitus & praecipue inflorescentia, utraque enim ex eadem axilla folii emittit pedunculum masculum, racemo dichotomo, & pedunculum foemineum floribus in globum compactis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
