# Amoenitates academicae. Vol. 3 461

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 4) MUSEUM GYLLENBORGIANUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/461

1.) Herbaria Baubivi, quae adhuc in Helvetia comparent, multam, praeter opinionem, lucem adtulerunt nuper obscurissimas plantas investigantibus. 2.) Burseri, quod in Bibliotheca Upsaliensi sistitur, illustravit plurimas herbas, quas Casp. Bauhinus a Bursero acceperat. 3.) Plukenetii, Raji Bobartii, Sberardi Petiverii adhuc in Anglia obvia sunt, partim in Museo Equit. Sloanei, partim in Horto Oxoniensi. 4.) Tournefortii, Suriani, Valantii vastissima Florilegia Parisiis conspiciuntur. 5.) Rauwolssii in Bibliotheca Batavo Lugdunensi conditur. 6. ) Triumviri illi constituendae Botanicae penes Batavos, van Royen, Gronovius, Burmannus, honestissima aemulatione de gloria, maxima colligendi herbaria, certarunt, ut taceam Cliffortii herbarium, reliquis minime inferius. 7.) Nob. Dn. Praesidis multis palmam praeripit, in id enim confluxere plantae pleraeque, quae in Europa crescunt, tam sponte, quam in hortis; plantae facile omnes lectae a Dn. Gmelino, Sauvagesio, Kalmio, Loeflingio, Hasselquistio, Osbeckio, Torenio, aliisque (f). §. XIV. Porro ut satisfaciamus hujus studii curiosis, sequentia adjungere lubet; & primo quidem indicabimus, quo pacto plantae statura naturalis inter siccandum retineatur. Herba sc. in vase fictili reponitur, cui cautissime infunditur arena volatilis, vel ro“ tundata aequalis, probe arefacta, quae tenerum plantae corpus obruat penitus. Hoc vas in furnum immittitur, ut contenta planta calore 30 fere graduum mediocriter siccetur. Quod si postea caverpotest, (f) Confer. praefat. ad Spec. plant. test, ne humidum attrahat, egregie repraesentabit plantam crescentem. Secundo imagines plantarum accuratissimas conficiendi rationem tradam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
