Latin
4) MUSEUM GYLLENBORGIANUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 463
Unproofread scanNot analysed yet
Politae adfiguntur aptissime, (secundum Methodum Excell. Senatoris, D. Comitis TESSIN) operculo, capsulae respondenti, quae in fundo folium habet, tenui annulo ab uno latere circumdatae &margine firmatae, ab altero e latere instructae, per quam capsulam indolem gemmae speculari possis, &cum folio &absque eodem; quod sane est multo elegantissimum (g 6.) CRYSTALLI SALIUM &PTRITAE recondendi in stupa sunt, vel gossypio, idque in adsignatis sibi capsulis, ne ab aere solvantur vel humido admisso liquescant. TERRAE debent purae &rudes, ne Argillae sictae sint, colligi &recondi. 8.) PETRIFICATA innumera sunt; quare qui horum amore capti, vastissimas aedes ejusmodi congerie impleverunt, sed placet selectûs horum, non numerus; quamvis elegantissima, sub altissimis reperta montibus, Conchylia, &in lapidis mutata naturam Anomiae, in admirationem nos rapiant, &haec sola clament, dum plurima alia silent in vetustatis monumentis. 9.) CORALLIA integra legenda, &cum majora saepe sint, intra arcas plerumque vitreas a curiosis servantur. (g) Vide Mus. Tessin. p. 34. §. XVII. Lithophyllacia hac tempestate plurima in patria nostra florent. Etenim, ut insignem illam collectionem mineralium quam reliquerat b. m. Arch.