# Amoenitates academicae. Vol. 3 463

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, 4) MUSEUM GYLLENBORGIANUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/463

Politae adfiguntur aptissime, (secundum Methodum Excell. Senatoris, D. Comitis TESSIN) operculo, capsulae respondenti, quae in fundo folium habet, tenui annulo ab uno latere circumdatae & margine firmatae, ab altero e latere instructae, per quam capsulam indolem gemmae speculari possis, & cum folio & absque eodem; quod sane est multo elegantissimum (g 6.) CRYSTALLI SALIUM & PTRITAE recondendi in stupa sunt, vel gossypio, idque in adsignatis sibi capsulis, ne ab aere solvantur vel humido admisso liquescant. TERRAE debent purae & rudes, ne Argillae sictae sint, colligi & recondi. 8.) PETRIFICATA innumera sunt; quare qui horum amore capti, vastissimas aedes ejusmodi congerie impleverunt, sed placet selectûs horum, non numerus; quamvis elegantissima, sub altissimis reperta montibus, Conchylia, & in lapidis mutata naturam Anomiae, in admirationem nos rapiant, & haec sola clament, dum plurima alia silent in vetustatis monumentis. 9.) CORALLIA integra legenda, & cum majora saepe sint, intra arcas plerumque vitreas a curiosis servantur. (g) Vide Mus. Tessin. p. 34. §. XVII. Lithophyllacia hac tempestate plurima in patria nostra florent. Etenim, ut insignem illam collectionem mineralium quam reliquerat b. m. Arch.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
