Latin
CONGENERES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 48
Unproofread scanNot analysed yet
Differt vero Caule dimidio breviore, Floribus albis, Foliis minime rugosis, Caulibus parum ancipitibus, quae omnia in 8. Semina huic contorta, stamina 40. pistilla 8; adeoque media; cum ? staminibus 60, pist. 16; &staminibus 16. pistill. 7. gaudent. 29. &THALICTRUM angustifolium. g THALICTRUM minus. &THALICTRUM flavum. Convenit cum ? habitu paniculato, flosculis magis fasciculatis, staminibus 16 capillaribus, pistillis 7, floribus praesertim ante florescentiam nutantibus. Differt vero a Q Caule altiori, ut in &. Foliolis plerisque lanceolatis indivisis; cum in Q sint ovata, lobata, obtusiuscula. Floribus magis flavis fere ut in 8, cum in 2 petala sunt purpurascentia. Staminibus longitudine calycis ut &,nec duplo longioribus ut in 8. Caulis in 8 laevis, in 8 sulcatus, in 8 striatus. Orta fuit in Horto Academico ante aliquot annos, non sata. 30. ANTHIRRINUM spurium. ? ANTHIRRINUM Elatine. ¶ANTHIRRINUM Cymbalaria. Unam ex altera ortam esse, ullus negare vix posset, qui attendit ad habitum, locum, modum crescendi, inflorescentiam, structuram fructificationis, immo usque ad ipsa labia superiora corollae, quae singulari suo colore conveniunt, etiamsi in eo ab omnibus reliquis in suo genere discedant. Quae tamen necessario ab omnibus Botanicis pro distinctis speciebus sumuntur, cum utraque ex suo semine multiplicetur, &praesertim magnitudine foliorum, uti etiam figura, ab invicem sit distinctissima.