# Amoenitates academicae. Vol. 3 49

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, CONGENERES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/49

forte & huic addam novam plantam quae ELATINE minor nec ita procumbens, nec villosa, foliis virentibus, flore candido rictu purpurascente. Manet. 31. 8 ALCHIMILLA hybrida. P ALCHIMILLA alpina. d ALCHIMILLA vulgaris. Convenit 8 cum 2 loco natali Alpino, statura minori, foliis nitidis, subtus argenteis; cum d vero, foliis lobatis, nec fissis; haec & etiam in alpibus crescit. At perpendas L. B. quomodo Alchemilla alpina, Potentilla alba, Potentilla aurea gerant folia colore simillima. Locus natalis omnium sunt Alpes. 32. 8 IRIS spuria. QIRIS graminea. GIRIS sibirica. Convenit cum ? germine & pericarpio sexangulari, Corollae & Floris totius structura; at recedit a Q caule altiori, nec pygmaeo; caule tereti nec ancipiti, quibus cum & coincidit, sed cur. 33. VERONICA hybrida. g VERONICA spicata. & VERONICA officinalis. Superficies foliorum in 8 singularis, proprio modo strigoso-tomentosa, quae rarissime obvenit in aliis plantis, inprimis in Veronicis; de cetero & est fere repens, & vero erectus quidem crescit, at tamen deflectitur parum ad basin, & praeterea ex toto retinet folia &, & spicas terminales speciosas 9. Neque visa veteribus. 34. & CARDUUS acanthoides. & CARDUUS crispus. & CARDUUS nutans. Haud discrepat ζ a Q floribus (nisi forte quod squamae calycinae sunt magis subulatae), pedunculisque spinosissimis erectis, nec ab uno tantum latere spinosis, ut in 8. At structura fere totius reliquae plantae & est, sed magis spinosa, nec folia subtus villosa, quorum margo decurrit ad proximum folium aut ramum, in quo etiam naturam 2 retinere videtur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
