# Amoenitates academicae. Vol. 3 5

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3, PARS PRIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/5

BANISTER, Anglus, in Virginiam profectus, magno flagravit desiderio novas indagandi herbas, quarum multas ad amicos suos in Anglia transmisit, una cum catalogo rariorum CL plantarum, quae, ab eo in Virginia A:0 1680. collectae, in Raji Historia plantarum p. 1926. sunt commemoratae. At praerupta scandens mox infelici causu periit. PLUKENETIUS in Phytographia. London 1691 & seq. multas in Virginia & America Boreali conquisitas, a Banistero aliisque acceptas depinxit herbas, quae numerum plantarum ex hisce terris apud Botanicos non parum augent. BOBERTUS in Historia plantarum Oxoniensi Vol. 3. Oxonii 1699, magnam etiam Borealium plantarum catervam descripsit ac delineavit. RAJUS in supplemento historiae plantarum seu Tom. 3. 1704. speciosas ac novas plantas in eadem regione a Krig, Vernon aliisque investigatas exhibuit. CATESBY in Historia Naturali Carolinae, Lond. 1731 & sequ. Folio. egregiam herbarum Americae septentrionalis collectionem profert, easque tam pulchre, ut ei compar fere nemo depinxerit. GRONOVIUS in Flora Virginica 1739 & 1743 plures enumerat, quam reliqui, qui ante eum Americae Borealis proposuerunt herbas quas omnes Johannes Clayton, qui ipse in Virginia habitat, conquisivit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
