Latin
DEFORMATAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 51
Unproofread scanNot analysed yet
Caulis scaber neque glaber. Flos svaveolens, non vero inodorus, quo a Q distinguitur. 40. GERANIUM moschatum, originem quoque suam debere GERANIO cicutario &alii cuidam patri, quo &major &fragantior est. Hae omnes plantae propriis se propagant seminibus, nec unquam degenerant, ideoque pro simplicibus varietatibus vix habendae. LATIFOLIAE ubi Folia lata integra ex multifidis evadunt, persistente fructificicatione s. interna planta immutata. 41. LEPIDIUM sativum. Nasturtium latifolium. 42. CENTAUREA Calcitrapa foliis pinnatifidis. Calcitrapoides s. Carduus stellatus, foliis integris serratis. Magnol. ARTEMESIA maritima nota floribus nutantibus flosculis radii ternis. Caerulescens foliis planis lanceolatis diversissima, frutificatione eadem. TENUIFOLIAE plantae similiter se habent? Ex. gr. 44. RUTA montana constanter angustior, altior, tenuioribusque foliis est; structura tamen omni ita similis Rutae graveolenti, ut differentia non detur; tamen distinctissima &constantissima. Anne orta a generatione hybrida? SAMBUCUS laciniato folio C. B. solum foliis a S. nigra differt, sed constans. PLENITUDINES in Floribus eaedem sunt ac